라틴어 문장 검색

haut igitur mirumst, si parvo tempore saepe tam magnis ventis tempestas atque tenebrae coperiant maria ac terras inpensa superne, undique quandoquidem per caulas aetheris omnis et quasi per magni circum spiracula mundi exitus introitusque elementis redditus extat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:8)
non nulli 'cultrix Cybele' legunt, ut sit quasi Cybeleia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1114)
quamquam antiqui codices habeant 'hic specus horrendus'. spiracvla ditis aditus, a spirando.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5684)
aut quia et lana in tutela Minervae sit, quae pacis bellique sit cultrix.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1287)
nam 'Cybele', anapaestus est, ut hic mater cultrix Cybele, vel a Cybelo sacerdote dici vel a Cybele.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2205)
alibi "saevi spiracula Ditis". fucoque genus est herbae, unde tinguitur vestis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 392)
itaque et vivere vitem et mori dicimus arboremque et novellam et vetulam et vigere et 'senescere'. ex quo non est alienum, ut animantibus, sic illis et apta quaedam ad naturam putare et aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circumcidat, amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possint ire, ut ipsae vites, si loqui possint, ita se tractandas tuendasque esse fateantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 53:2)
) cultrixque foci secura patella, hoc satis?
(페르시우스, 풍자, satire 322)
Sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.3)
hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera Idaeumque nemus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 7:16)
Hic specus horrendum et saevi spiracula Ditis monstrantur, ruptoque ingens Acheronte vorago pestiferas aperit fauces, quis condita Erinys, invisum numen, terras caelumque levabat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 23:18)
"Alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo, ipse pater famulam voveo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 21:1)
"tu limite coepto tende libens sacrumque latus geniumque potentem inrequietus ama, nunc, quod cupis ipse iuberi, da Capitolinis aeternum sedibus aurum, quo niteat sacri centeno pondere vultus Caesaris et propriae signet cultricis amorem sic ego nec Furias nec deteriora videbo Tartara et Elysias felix admittar in oras."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam74)
nemori Latonia cultrix additur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권187)
"pavet omnis ager respersaque cultrix arbor, et attoniti currum erexere leones."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권60)

SEARCH

MENU NAVIGATION